- MANDRAGERONTES
- MANDRAGERONTESapud Luithprandum in Legat. Haud quaquam haec vestis fieri potest, cum penes nos obolariae mulieres et mandragerontes his utantur Graece Μανδραγέροντες, Dominico Macro stabularii sunt in aula Constantinop. Carolo Fratri eius meretrices, ex Graec. Μάνδρα et Arabico Kahbe: Carolo du Fresne Monachi vetuli. Mandra enim de Monasterio, apud Graecos etiam recentiores crebro occurrit: unde Mandrita et Archimandrita, de qua voce retro dictum. Datum autem id Monasteriis nomen quidam volunt, ἀπὸ τῶν μανδρῶν, i. e. a specubus et cavernis, in quibus primitus Monachi habitârunt et Monasteria sua exstruxerunt, Graeci enim speluncam vocant μάνδραν. Alii, ut Budaeus, a grege Monachorum, cui ceu mandrae, h. e. ovili, praesint pastores Abbates, etc. Vide Car. du Fresne in Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.